monumenta.ch > Ordericus Vitalis > 'versipellis' in 'Historia ecclesiastica, p3, p2, VI. Graeci, absente Roberto, Normannos aggrediuntur. Robertus Wiscardus in Graeciam redit. Normanni in Italiam redeunt.'
Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER SEPTIMUS., , V. Robertus Wiscardus ad succurrendum Gregorio papae contra Henricum imperatorem in Italiam venit. Romam expugnat. Gregorio instante, urbi parcit. <<<     >>> VII. Odonis Baiocensis episcopi ad papatum contendentis vana fiducia. Guillelmus rex eum detineri iubet.

VI. Graeci, absente Roberto, Normannos aggrediuntur. Robertus Wiscardus in Graeciam redit. Normanni in Italiam redeunt.

1  Interea callidus imperator Graecorum, ut Robertum adiisse Italiam cognovit, ratus quod Normannos, absente duce, destitutos debilitare posset, insurrexit, multas cohortes adunavit, et invitos ad bellum Normannos coegit. 2  Commisso autem praelio, Normanni debiles in primis reperti sunt, et multis ex causis in initio certaminis territi et pene victi sunt. 3  Nam ut paucitatem sui, et absentiam fortunati ducis, et multitudinem hostium perpenderunt, pene fugam ante pugnam inierunt. 4  Sed cum Buamundus in conflictu cum turmis suis vacillans trepidaret, et anxius Deum ex corde invocaret, divinae pietatis auxilium adfuit, et vox huiuscemodi desuper intonuit: « Buamunde, quid agis? Praeliare fortiter. 5  Nam ille, qui patrem tuum iuvit, te similiter adiuvabit, si in illo confisus fueris, eique fideliter militaveris. 6  » Hac voce Normanni recreati et confortati sunt, et in antea progressi, Pelasgos acriter impulerunt; quorum impetu Achivi repente repulsi sunt, et terga vertentes, spolia multa indigentibus peregrinis dimiserunt. 7  Regressus de Tuscia, Wiscardus suos hac victoria sat hilares invenit. 8  Ipse quoque, tam nobili tripudio exsultans, Deo gratias egit. 9  Buamundum vero, qui vulneratus fuerat in certamine, ut curaretur, misit ad medicos Psalerniae, quorum fama per orbem admodum divulgata est excellentia medicinalis peritiae. 10  Porro Dyraceni, dum Normannos perpendunt in Bulgariam longe progressos, pluresque provincias de imperio Byzanteo militari manu adeptos, seseque ab auxilio Thracum, seu Macedonum, omniumque affinium suorum penitus remotos, diffidentes mutuo saepe tractant, qualiter sibi nimis in arcto positi consulant. 11  Tandem procaciores quid agant vicissim diffiniunt, legatos ad ducem clam mittunt, pacem poscunt; et quod azylum urbis satellitibus eius tradant veraciter promittunt. 12  At ille quod postulant concedit, et CCC milites ad recipiendam urbem mittit. 13  Noctu itaque venientibus Normannis, civitas aperta est; quibus receptis pax inter utrosque, et securitas firmata est. 14  Sichelguada, uxor Roberti Wiscardi, filia erat Guaimalchi ducis Psalernitani, sororque Gisulfi, qui ducatu privatus fuerat per avidam invasionem sororii sui. 15  Haec Buamundum privignum suum odio habebat, metuens ne per eum, quia fortior erat et sensu multaque probitate pollebat, Rogerius filius suus amitteret ducatum Apuliae et Calabriae, qui sibi competebat haereditario iure. 16  Unde ipsa lethiferam potionem confecit, et Psalernitanis archiatris misit, inter quos enutrita fuerat, et a quibus veneficiorum eruditionem perceperat. 17  Protinus ipsi voluntatem dominae et alumnae suae cognoverunt, et Buamundo, quem curare debuerant, virus mortis contulerunt; quo percepto, ad mortem aegrotavit, patrique suo per nuntium languorem suum protinus intimavit. 18  Callidus vero dux dolos uxoris suae subito animadvertit, ipsamque ante se tristis accersiens, sic interrogavit: « Vivitne Buamundus, dominus meus? » Quae respondit: « Nescio, domine. 19  » At ille: « Afferte, inquit, mihi textum sancti Evangelii, et gladium. 20  » Quibus allatis, gladium accepit, et super sacra sic iuravit: « Audis, Sichelguada! Per hoc sanctum Evangelium iuro quod si Buamundus filius meus hoc morbo, quo detinetur, mortuus fuerit, hoc ense interficiam te. 21  » Porro illa tali allegatione nimis territa, salutare antidotum praeparavit, et medicis suis, per quos mortem paraverat, Psalerniam confestim transmisit nuntium, qui ut sibi periclitanti adminicularentur, blanditiis et precibus obnixis sollicitavit. 22  Archiatri detectam fraudem et angustiam herilem audientes, et in futurum ne terribiles minae ducis explerentur precantes, toto nisi iuveni, quem laeserant, in omni exercitio physicae artis mederi certabant. 23  Opitulante Deo, qui per eumdem Turcos et Agarenos, Christianae fidei hostes, comprimere decreverat, aeger convaluit. 24  Sed in omni vita sua, prae veneno, quo infectus fuerat, pallidus permansit. 25  Interea versipellis et ingeniosa mulier multa secum revolvebat, nimioque metu indesinenter stimulata, considerabat quod si legatus suus ad transfretandum mare tardaret, et aegrotus ante adventum eius emigraret, illa iuratam sibi mortem ense mariti non evaderet. 26  Igitur aliam econtra tergiversationem truculentam et omnino exsecrabilem excogitavit. 27  Veneno virum suum, proh dolor! infecit. 28  Protinus ut ille aegrotare coepit, et ipsa de inevitabili casu eius non dubitavit, convocatis parasitis suis cum reliquis Langobardis, noctu surrexit, et ad mare progressa, naves optimas cum omnibus suis intravit, et omnes reliquas naves, ne Normanni eam persequerentur, incendit. 29  Dum vero littus Apuliae attigit, quidam miles de satellitio eius clam egressus, Psalerniam noctu venit, et Buamundum festinanter aggressus, ait: « Surge cito, et fuge, et salva te. 30  » Cumque ille causam inquireret, nuntius respondit: « Pater tuus mortuus est, et noverca tua in Apulia est. 31  Huc autem festinat venire, ut occidat te. 32  » Nec mora Buamundus, tam gravi rumore turbatus, asinum ascendit, clam urbem exivit, ad Iordanum Capuae principem, consobrinum suum, confugit; a quo amicabiliter receptus, fraudes et minas novercae suae evasit. 33  Illa vero, ut Psalerniam pervenit, et egresso quem quaerebat, delusam se comperit, vehementer contristata est, et Rogerius filius eius, cognomento Crumena, amplum citra mare ducatum ex successione maiorum adeptus est. 34  Undique nimiis anxietatibus aggravati sunt in peregrina regione Normanni, dum maximum ac strenuissimum ducem suum vident muliebri dolo periclitari, et robur exercitus sui defectione Langobardorum, qui cum domina sua clam discesserant, imminui, et se non posse in Italiam, quia naves eorum combustae erant, sine gravi mora et difficultate proficisci. 35  Magnanimus itaque dux Robertum comitem Lorotelli, et Goisfredum de Conversana, nepotes suos, Hugonem monoculum de Claromonte, et Guillelmum de Grentemaisnilio, Odonem quoque BonumMarchisum, sororium suum, aliosque cognatos proceresque suos ad se convocavit, et quid acturi essent interrogavit. 36  Cumque omnes inter se mussitarent, nec certum quid proferrent, ait: « Ultio divina pro peccatis nostris nos percutit, et a nimiis cupiditatibus nostris nos reprimit. 37  Iuste nos Dominus ut servos suos verberat, et perspicue quod mundi gloria non sit appetenda, nobis nuntiat. 38  Gratias illi pro omnibus, quae nobis impertiri dignatus est, agamus, et ut nostri semper misereatur, toto corde appetamus. 39  Ecce nos de pauperibus infimisque parentibus processimus, et sterile rus Constantini, vacuosque necessariis rebus penates reliquimus, et profecti Romam cum magno timore vix pertransivimus. 40  Deinde, donante Deo, magnas et multas urbes obtinuimus. 41  Sed hoc non nostris viribus nec meritis, sed divinae ordinationi imputare debemus. 42  Denique de imperio Constantinopolitano pro reatibus indigenarum invasimus quantum potuimus in XV peragrari diebus. 43  Optime nostis quod in sui praesidium invitatus sum a Michaele imperatore, quem cives sui de solio regni nequiter expulere, quia filiam meam filio eius tradidi legitime. 44  Constantinopolim, quam possidet imbellis populus, deliciisque serviens et lasciviae, decreveram, si Deo placuisset, Catholicis pugnatoribus subiugare, qui sanctam Dei civitatem Ierusalem Turcis auferrent, ethnicisque bello repulsis, Christianum imperium dilatarent. 45  Propter hoc desiderium, tam magnum laborem et tam periculosum agonem inivi. 46  Sed hoc aliter ordinavit irreprehensibilis voluntas omnipotentis Dei. 47  David templum Deo Hierosolymis construere voluit, sed hoc a Salomone filio eius peragi cum ingenti tripudio Deus disposuit. 48  Sic labor meus, ut autumo, futuris temporibus consummabitur, et fructus laboris quandoque manifestabitur, et incitamentum tantae probitatis utiliter posteris nostris propinabitur. 49  Hinc igitur, o viri fortes, sapiens consilium accipite, pristinamque virtutem vestram, quam in arduis et angustis rebus multoties expertus sum, perdere nolite. 50  Unus humo sum ac, ut reliqui, mortalis. 51  Vos autem multi estis, multisque charismatibus, largiente Deo, vigetis. 52  Famosa vero gesta, quae longe lateque divulgata sunt, vos fecistis; nec unquam maiora a tam paucis et infimis hominibus leguntur in aliquibus historiis quam, iuvante Deo, a vobis facta sunt. 53  Fortiorem itaque et sapientiorem de vobis eligite, ipsumque vobis ducem constituite. 54  Ne perdatis foecundam tellurem quaesitam magno labore, sed parvo tempore. 55  Buamundus filius meus, si vita et sospitate viget, quantocius vobis succurrere sataget. 56  » Haec et his similia duce prosequente, Petrus Francigena aliique contubernales, ducis dicta subtiliter intuentes, dixerunt: « In hoc negotio, quod nobis imperas, ingens discrimen est et maxima difficultas. 57  Innumeri sunt hostes, et nos pauci sumus, nimiumque nobis adversatur imperator potens et callidus, quem, te cohibente, graviter in multis saepe offendimus. 58  Fortitudini eius, lataeque potentiae nequivimus resistere. 59  Multis enim dominatur regnis et nationibus. 60  Utinam ad domos nostras, unde discessimus, cum pace et salute regredi valeamus! » His auditis, dux valde ingemuit, Deumque cum fletu invocare, filiumque suum sic lugere coepit: « Heu! me miserum tot infortuniis circumdatum! Olim multis nocui, et iniuste mala peregi. 61  Nunc simul mala invenerunt me, quae promerui longo tempore. 62  Summe Deus, nunc parce mihi! Pie Deus, miserere mihi peccatori! Fortis Deus, succurre populo tuo, quem huc adduxi! Fili mi Buamunde, virtute et sensu Thebano par Epaminondae, ubi reperiam te? Nobilis athleta Buamunde, militia Thessalo Achilli, seu Francigenae Rollando aequiparande, vivisne, an detineris pernicie? Quid tibi contigit? Quid probitas tua devenit? Quod si sospes, qualem te, dum Tusciam adirem, dimisi, praesto adesses, opulentam Bulgariae regionem armis nostris obtentam possideres. 63  Scio namque quod tanta, si vivis, strenuitate polles, ut si morti meae divino nutu interesses, ius quod bello acquisivi, iuvante Deo, nullatenus amitteres. 64  Eia, commilitones optimi, caute vobis consulite, et quod a laribus vestris valde remoti estis perpendite. 65  Recolite quam magna Normanni fecere, et quod parentes nostri Francis et Britonibus et Cenomannensibus multoties resistere, et fortiter vicere. 66  Ad mentem reducite quam magna, me duce, gessistis in Italia et Sicilia. 67  Psalerniam et Barrum, Brundisium et Tarentum, Bismannum et Regium, Syracusam et Palernum, Cosentiam et CastrumIoannis, aliasque multas urbes et oppida obtinuistis. 68  Gisulfum quoque Psalernitanum ducem, et Wazsonem Neapolitanum comitem, aliosque principes fortissimos, me duce, per Dei iuvamen superastis. 69  Nunc igitur ne vilescatis amisso pristinae magnanimitatis conamine. 70  Electione communi unum ex vobis, ut dixi, ducem constituite, uberesque provincias, quas iam nacti estis, insigniter vobis retinete. 71  » Nullus eorum qui rebus istis interfuere, ausus fuit ducatum huiuscemodi suscipere, sed omnes de fugae praesidio maluerunt cogitare. 72  Deinde, anno ab Incarnatione Domini 1085, Robertus Wiscardus, Apuliae dux insignis, nostrisque temporibus pene incomparabilis, facta confessione, a peccatis mundatus et salutaris Eucharistiae perceptione munitus, non militari robore prostratus, sed livore femineo corruptus, quo primus Adam est de Paradisi sede proiectus, non armis, sed veneno laesus, adveniente mortis hora, mundo est sublatus. 73  Quo defuncto, Normanni corpus eius salierunt, et cum pace reditum in patriam suam ab imperatore petierunt. 74  Imperator vero, licet laetaretur, quia liberatus a terribili hoste fuerat, defunctum tamen ducem, qui nunquam de bello fugerat, ex pietate multum planxit. 75  Licentiam his qui redire in Italiam vellent cum cadavere principis sui et omnibus suis, benigniter concessit. 76  Aliis vero, qui secum remanere sibique servire vellent, larga stipendia pepigit. 77  Byzantino extunc itaque fideliter famulati sunt, qui antea fortiter impugnaverant. 78  Remeantes autem in Apuliam, corpus ducis Venusiae detulerunt, ibique, in coenobio Sanctae Trinitatis, cum luctu magno sepelierunt. 79  Venerabilis Berengarius abbas, filius Ernaldi, filii Helgonis, eidem monasterio praeerat, quem Theodericus archimandrita pius apud Uticum educaverat, et inde Robertus abbas secum in Calabriam adduxerat. 80  Deinde ab Alexandro papa Venusiensi monasterio abbas consecratus est, atque post aliquot annos, pro merito vitae et sapiente doctrina, ad pontificatum praefatae urbis a papa Urbano promotus est.

bnf12710.13

Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER SEPTIMUS., , V. Robertus Wiscardus ad succurrendum Gregorio papae contra Henricum imperatorem in Italiam venit. Romam expugnat. Gregorio instante, urbi parcit. <<<     >>> VII. Odonis Baiocensis episcopi ad papatum contendentis vana fiducia. Guillelmus rex eum detineri iubet.
monumenta.ch > Ordericus Vitalis > 'versipellis' in 'Historia ecclesiastica, p3, p2, VI. Graeci, absente Roberto, Normannos aggrediuntur. Robertus Wiscardus in Graeciam redit. Normanni in Italiam redeunt.'